Latin
Book 6
Gellius, Noctes Atticae 6.10
Not analysed yet
Vt "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse. 1 Vt haec "ususcapio" dicitur copulato vocabulo "a" littera in eo tractim pronuntiata, ita "pignoriscapio" iuncte et producte dicebatur. 2 Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quaestionum: "Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit." 3 Per quod satis dilucet hanc "capionem" posse dici quasi hanc "captionem" et in usu et in pignore.