Latin
Poem 6.16
Gellius, Noctes Atticae 6.16
Not analysed yet
Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton, inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit. M. Varro in satura, quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. 2 Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. 3 Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; 4 genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: 5 pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus . . . ,helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica. 6 Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi . . . repertas esse non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.
VII. Versus Euripidi adscribendos putavi:
epei ti dei brotoisi plen dyein monon
Demetros aktes pomatos th'hydrechoou,
haper paresti kai pephych'hemas trephein?
hon ouk aparkei plesmone, tryphei de toi
allon edeston mechanas therometha.