Latin
Book 6, lines 6.17.10-6.17.11
Gellius, Noctes Atticae 6.17.10-11
Not analysed yet
cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de "obnoxio" dixisti. Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus:
sed virum vera virtute vivere animatum addecet
fortiterque innoxium vocare adversum adversarios
ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat,
aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?" At ille oscitans et alucinanti similis: "nunc" inquit "mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces, quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint." 12 At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria: maximas opimitates gaudio effertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii nostro devincti beneficio. 13 Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu, quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego mercede huc conductus tua advenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare; audibis male, si maledicis mihi.