# Noctes Atticae 6.20

Gellius, Noctes Atticae, Poem 6.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gellius/noctes-atticae/6.20

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. Scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:
talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Nola iugo;
postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse "oram"que pro "Nola" mutasse atque ita reliquisse:
et vicina Vesevo
ora iugo. Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit "ora" quam "Nola," dubium id non est. 3 Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. 4 Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. 5 Vno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
he d'hetere therei proreei eikyia chalazei
e chioni psychrei e ex hydatos krystalloi
atque item alio in loco:
laan ano otheske poti lophon. Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:
minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
ebria acina ebriosioris,
cum dicere "ebrio" posset, et quod erat usitatius "acinum" in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem "ebriam" dixit propter insequentis "a" litterae concentum. Qui "ebriosa" autem Catullum dixisse putant aut "ebrioso" - nam id quoque temere scriptum invenitur -, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

---

Gellius, NOCTES ATTICAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gellius.html.
