Latin
Book 6
Gellius, Noctes Atticae 6.6
Not analysed yet
Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. 1 Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci aistheseis appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave. 2 Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus. 3 Verba ex libro eius, quem peri mnemes composuit, haec sunt: Ten de haphen kai ten geusin panta echei, plen ei ti ton zoon ateles.