Latin
Book 7, lines 7.2.2-7.2.15
Gellius, Noctes Atticae 7.2.2-15
Not analysed yet
gnosei d'anthropous authaireta pemat'echontas,
hos ton blabon hekastois par'autous ginomenon kai kath'hormen auton
hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin. Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. 14 Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai.
ex hemeron gar phasi kak'emmenai; hoi de kai autoi
spheisin atasthalieisin hyper moron alge'echousin. Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: "Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur."