Latin
8.12 to 8.15
Gellius, Noctes Atticae 8.12-15
Not analysed yet
Quid significet in veterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea verba accepta a Graecis videntur. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem LaberiI. Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.