Latin
Book 9
Gellius, Noctes Atticae 9.8
Not analysed yet
VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia. I. Verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda. II. Quisquis igitur multa habens cavere atque prospicere velit, ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit. III. Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Ton gar myrion kai pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo.