Latin
Section 1
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 1
Unproofread scanNot analysed yet
a HIERONYMUS noster litteris Graecis ac Latinis Romae apprime eruditus, presbyter quoque ibidem ordinatus est. Porro ad Bethleem oppidum juvenis advenit: ubi prudens animal ad pr. esepe Domini sese obtulit permansurum. Inter caetera operum suorum opuscula, usque ad Theodosii XIV imperii annum a beato Petro sumens exordium, usque in semetipsum de Viris illustribus scripsit. Innumeris præterea libris apostolorum prophetarumque constructionibus editis, immobilem catholicæ turrim Ecclesiae I contra perfidorum jacula consummavit. Litteris quotIne Hebraicis atque Chaldaicis ita edoctis, ut omnes Testamenti Veteris libros, ex Hebræorum scilicet codicibus, verteret in Latinum. Danielem quoque prophetam Chaldaico stylo locutum, et Job justum Arabico, in Romanam linguam utrumque auctorem perfecta interpretatione mutaverit. Matthæi nihilominus Evangelium ex Hebraco fecit esse Romanum. Namque mentis corporisque virginitatem et delictorum pœnitentiam praedicans atque custodiens, solus omnium Romanorum omnes 16 prophetarum commentatos est libros. In sanctis præterea librorum suorum prologis, ita se luculentissimum interpretem, et immensis epistolarum suarum voluminibus nervosum eatholicis exhibet lectoribus, ut nec perOdis quandoque pepercisse, nec invidis cessisse videatur. Nonagenarius ferme, ut perhibent, postea in Domino requievit. Q uem Stridon oppidum genuit, Roma inclyta erudivit, Bethleem ahna i tenet, spiritum aula coelestis suscepit. Claruit maxime sub Theodosio principe et filiis ejus Arcadio ct Honorio.