Latin
Chapter 11
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 11
Unproofread scanNot analysed yet
e EVAGRUS monachus, supra dicti Macarii familiaris disiipulus, div na atque humana litteratura insignis (cujus etiam liber f qui attiulatur Vitæ Patrum, K velut continentissimi ut cruditissimi viri mentionem facit) scripsit multa monachis necessaria, ex quibus ista sunt: Adversus octo principalium vitiorum suggestiones, quas aut primus advertit, aut inter primos didicit, octo ex sacrarum Scripturarum testimoniis composuit libros; ad militudinem videlicet Domini, qui tentatori suo semper Scripturarum testimoniis obviavit, ila ut unaqæque species a vel diaboli, vel vitiatæ naturæ suggestionum, contra se haberet testimonium. Quod tamen opus eadem simplicitate, qua in Græco inveni, jussIs in Latinum transtuli. Composu l et anachoretis simpliciter viventibus Librum centum sententiarum, per capitula digestum; cl eruditis ac studiosis quinquaginta sententiarum, qucm ego Lalinum primus feci. Nam supcriorem olim translatum, quia vitiatum et per tempusconfusum vidi, parUm reinterpretando, partim emendando, auctoris veritati restitui. c Composuit et cœnobitis et e synoditis Doctrinam aptam vitæ communis; et ad virgines Deo sacratas libellum competentem religioni et sexui. Edidit et paucas sententiolas valde obscuras, et, ut ipse in his ait, solis monachorum cordibus cognoscibiles: quas similiter ego Latinas edidi. Vixit longa ætate, signis cl virtutibus pollens.