# Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 12

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/12

g THEO ORUS Antiochenæ Ecclesiæ presbyter, vir scicnlia cautus, et lingua disertus scripsit Adversum Apollinaristas et Eunomianos de I ncarnatione Domnini libros quindecim, ad quindecim millia versuum continentes. In quibus ratione purissima et testimoniis Scripturarum ostendit Dominum Jesum sicut plenitudinem deitatis, ita plenitudinem humanitatis habuisse. Docet et hominem l duabus tantum substantiis constare, id est, anima ct corpore; sensumque et spiritum non alteram substantiam, sed officia esse animæ ingenita, quibus spirat, quibus rationalis est, quibus sensibile facit corpus, i Quartum decimum au cm hujus operis. librum proprie de increat acl sola incorpores, dominaqueomnium sanctæ Trinitatis flatura, ct de creaturarum ratione disserens, pro sensu cum auctoritate sanctarum Scripturarum rxylicuit. Quinto decimo vero volumine totum operis sui corpus, citatis etiam Patrum traditionibus, confirmavit ct communivit.

---

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp942/tmp942/tmp942.tmp942.opp-lat1.xml.
