Latin
Chapter 16
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 16
Unproofread scanNot analysed yet
EXUSTINUS presbyter scripsit ad personam Flaccillæ Reginæ adversum Arianos et Macedon anos libros septem. His cos maxime sanctarum Scripturarum testimoniis arguens et convincens, quibus illi pravo sensu abutuntur ad blasphemiam. Scripsit et librum, quem Valentiniano et Arcadio imperatoribus, pro defensione suorum, cum Marcellino quodam presbytero obtulit. Ex quo ostenditur d Lucileriano schismati consensisse; quia Hilarium Pictaviensem et Damasum urbis Romæ ep scopos iD codem libro 'culpat, quasi male consuluerint Ecclesiæ, quod prævaricatores episcopos in cominunionem et sacerdotium, pacis recuperandæ gratia, recepissent. Quol Luciferianis ita displicuit, recipere episcopos qui in Ariminensi concilio Arianis communicaverant, quo modo Novatianis apostatas pœnitentes.