# Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 25

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/25

b SABBATiis, Gallicanæ Ecclesiæ episcopus, rogatus a quadam casta et Chris o dedicata virg;ne, Secunda nomine, composuit librum de Fidc adversus Marcionem et Valentinum ejus auctorem, et adversus Ennomium et ejus magistrum Actium, ostendens ci. ratione et Scripturarum testimoniis, a unum esse Deitatis principium, unum esse Deum æternitatis auctorem, et mundi ex nihilo conditorem; simulque et de Christo, quod non in phantasia homo apparuerit, sed veram habuerit carnem, per quam manducando, bibendo, lassando, plorando, moriendo, resurgendo 'crus probatus est homo. His enim Marcion et Valentinus contrarii exstiterunt, asscrentes e i <!uo Deitatis esse principia, et Christum venisse in phantasia. Actio vero ct Eunomio discipulo ejus astendit, Patrem et Filium non duarum esse naturarum et divinitate parilium, sed unius essentiæ (όμοιουσίων), et alterum ex ahcro, id est, ex Patre Filium, et alterum alteri coæternum: cui credulitati Actius et Eunomius contradicunt.

---

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp942/tmp942/tmp942.tmp942.opp-lat1.xml.
