Latin
Chapter 39
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 39
Unproofread scanNot analysed yet
p OROSIUS presbyter, 4 Hispanus genere, vir cloquens ct historiarumcognitor, scripsit a adversum querulos et infamatores Christi ani nominis qui dicunt defectum Romanae reipublicae Christi doctrina inve ctum, libros septem; in quibus pene totius mundi temp oris calamitates et miserias, ac hellornm inquietudines replicans, ostendit magis Christianæ observationis esse, quod contra meritum sunm res Romana adhuc duraret, ct pare culture Dei pacatum retineret imperium. Sane in primo libro describit positionem orbis, Oceani a interfusione, et Tanais liminibus intercisam, sitnm locorum, nomina, numerum, moresque gentium, qua'itat( regionum, initia bellorum, et tyrannidis exordia finitimorum sanguine dedicata. Hic est Orosius, qui ab Augustino, pro discenda animæ ratione, ad Hieronymum missus, rediens reliquias. e B. Stephani primi martyris, tunc nuper inventas, primus intulit Occident. Claruit extremo pene Honorii imperatoris temp orc.