# Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 69

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/69

o HILARIUS, Arelatehsis episcopus, vir m sanctis Scripturis qdoctus, paupertatis amator, et erga inopum provisionem non solum mentis pietate, sed et curporis sui sollicitus labore fuit. Nam pro reiiciendis pauperibus etiam rusticationem contra vires suas homo genere clarus, et longe aliter educatus, exercuit; sed nec in spiritalibus neglexit. Nam et in docendo. gratiam habuit, et absque personarum u acceptione omnibns castigatum opus prædicationis ingessit. Ingenio vero immortali aliqua et parva edidit, quæ eruditæ animæ et fidelis linguæ indicio sunt: in quibus præcipue, et ad multorum utilitatem, necessano opere Vitan sancti Honorati prædecessoris sui composuit. Moritur Valentiniano ct Martiano regnantibus.

---

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp942/tmp942/tmp942.tmp942.opp-lat1.xml.
