Latin
Chapter 70
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 70
Unproofread scanNot analysed yet
v 'Leo, urbis Romæ episcopus, scripsit ad Flavianum, Constantinopolitanæ Ecclesiæ a episcopum, adversus Eutychen presbyterum (qui tunc ambitione episcopatus nova in Ecclesiam moliebatur inducere) epistolam, in qua admonet eum, ut si confiteretur eriorem, et polliceretur emendationem, reciperet cam; sin autem persisteret in incepto, cum sua hæresi damnaretur. Similiter docet in ipsa epistola, et divinis continuat testimoniis, Dominum nostrum Jcsum Christum, sicut et paternæ divinitatis verum Filium, ita verum humanae naturæ esse hominem credendum, id est, ex carne Virginis Mariæ carnem traxisse, et non de coelo corpus sibi exhibuisse, sicut Eutyches asserebat. Moritur d Leone et Majoriano imperatoribus.