Latin
Chapter 8
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 8
Unproofread scanNot analysed yet
q THEODORUS presbyter, successor gratiæ et preposituræ supradicti abbatis Pachomii, scripsit ad alia monasteria epistolas, sanctarum Scripturarum sermone digestas. In quibus tamen frequenter meminit magistri et institutoris sui Pachomii, et do. ctrinæ ejus ac vitæ proponit exempla, quæ ille ut doceret, angelo administrante didicerat; simul et hortatur permanendum in proposito cordis et studii, et redire in concordiam el unitatem eos qui post abbatis obitum, discessione facta, a cœtu semetipsos diviserant unitatis. Sunt autem hujus exhortationis epistolæ tres.