Latin
Chapter 82
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 82
Unproofread scanNot analysed yet
SAMUEL, e Edessenæ Ecclesiæ presbyter, multa adversus Ecclesiae inimicos Syro sermone construere dicitur, praecipua tamen intentione contra Nestoria- Dos et Eutychianos et Timotheanos novellos. i sed sibi diversos hæreticos. Unde et frequenter triformem bestiam ecclesiastica simul sententia cum auctoritate sanctarum Scripturarum summatimque ferit, ostendens Nestorianis, Deum in homine, non purum hominem ex virgine natum; Eutychianis, veram hunni generis carnem a Deo assumptam, et non de cælo exhibitam, nec crassi aeris substantiam in carne incessisse formatam; Timotheanis, ita Verbum carnem factam, ut manente Verbo in sua substantia, et homine in sua natura, societate, non immixtione, unam Filii Dei reddidisse personam. Vivere adhuc apud Constantinopolim dicitur. Nam initio (an. Christi 465) collali Anthemio imperii ct scripta ejus et esse eum in carne cognovi.