# Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 87

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, Chapter 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gennadius-of-marseille/liber-de-scriptoribus-ecclesiasticis/87

f SERVUSDEI episcopus scripsit adversus eos qui dicunt Chiristum in hac vita degentem non vidisse carneis suis oculis Patrem g, sed post resurrectionem ex mortuis, et ascensionem in coelis, cum trans. latus est in gloriam Dei Patris, profectum scilicet ei dantis in remunerationcm martyrii. In qua Scriptura ostendit, et disputatione sua, ac sanctarum Scripturarum testimoniis, Dominum Jesum ab ipso ejus conceptu per Spiritum sanctum facto, et partu ex Virgine, quod Deus verus in homine vero ipse quoque Homo Deus factus natus est, semper carnis suae oculis et Patrem vidisse, et Spiritum sanctum, per specialem et ei unitam Dei et hominis societatem.

---

Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp942/tmp942/tmp942.tmp942.opp-lat1.xml.
