Latin
Chapter 89
Gennadius of Marseille, Liber De Scriptoribus Ecclesiasticis 89
Unproofread scanNot analysed yet
m THEODORITUS, Cyri civitatis episcopus (Cyro enim rege Persarum condita a servat hodieqnc apud Syriam nomen auctoris) dicimur scripsisse multa; ad meam tamen notitiam ista sunt, quae venerunt: de Incarnatione Domini adversus Eutychen presbyterum etc Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem fuisse negant, scripta fortia, per quae confirmat et ratione et testimoniis Scripturarum, ita illum veram maternae substantiae carnem habuisse, quam ex matre Virgine sumpsit, sicut et veram deitatem, quam aeterna nascibilitate a Deo Patre gignente ipse nascendo accepit. Sunt et ejus decem Historiae ecclesiasticae libri quos imitatus Eusebium Cæsariensem scripsit, incipiens a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, a Vicennalibus Constantini usque ad imperium Leonis senioris, sub quo et mortuus est.