Latin
6
Georg Christoph Detharding, Invitatio ad anatomiam publicam 6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec nisi acris animi Anatomi cus, &cui triplex aes circa pectus collocatum, eo usque commovebitur, ut sceleratorum hominum, morte crudeli multandorum, corpora viventia cultro subjiciat, atque in viscera calentia, horumdemque, ut &humorum motum inquirat; hocce siquidem negotium magis carnificibus, quam Medicis competere videtur. Pariter haud semper imitandam curiositarem intempestivam horum crediderim, qui febribus malignis &contagiosis enecatorum, vel ex putredine mephitim spirantia corpora, cum periculo sanitatis, quinimmo &vitae rimari non reformidant, ut ne quidem medicum a judice ad inspectionem istiusmodi subjectorum legalem cogi posse autumem. Verum enim vero, prouti abusus modo recensitus usum legitimum tollere nequaquam poterit, ita &horror, qui in imaginatione saltem consistit, facile evi tari poterit, quando sub demonstrationibus anatomicis saltem arcentur omnia, quae terrorem &oculorum fastidium excitare possent. Abluatur ergo corpus, quando sanguine vel aliis impuritatibus contaminatum: Partes pilis obsitae novacula denudentur: Totum corpus sub uno adspectu non ponatur, capite imprimis velamento contecto, hac siquidem cautela horrorem cadavera humana pertimescentium haud parum imminui, immo subinde plane tolli, experientia docuit: Intestina utpote putredini magis, quam reliqua viscera, obnoxia, mature exenterentur, ne ingratus eorumdem odor naribus obiiciatur: Proventus sanguinis e vasis majoribus, haemophobis imprimis molestus, ligaturis inhibeatur: Sicubi sub protracta per plures dies singularum partium demonstratione, primordia imminentis putredinis sese sistunt, haec injectionibus, adplicatione Spiritus vini, &suffitibus corrigatur: Partes externae generationi dicatae in connexione cum vicinis haud exhibeantur, ut omne irritamentum impudicitiae exulet: In demonstratione musculorum, detractis totius corporis integumentis, omnia membra haud uno intuitu, sed alia post aliam partem oculis spectantium pateant, quo declinetur pavor, quem adspectus corporis cute orbati inadsuetis offerre facileposset &c. Sed angustia temporis atque pagellarum prohibet, quo minus in delineandis cautelis, Anatomiam ab omni squalore vindicantibus existam prolixior. Praemittere saltem haec pauca, more consueto, volui, occasionem nactus indicandi, ex gratia SERENISSIMI ACADEMIAE NOSTRAE NUTRI