Latin
AUCTOR ****
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 1 xv
Unproofread scanNot analysed yet
AUCTOR ****LIBRUM ADLOQUITUR TTade Liber, Batavas te per mare transfer in ora Amboinae peperit quem mihi pingue solum Jamque per Europae populos spatieris, &herbas Quas alit occulto terra benigna sinu Raraque &externis latitantia gramina campis Detege; &Amboinae quot bona silva ferat. Sed tamen invidiae dentes sperare memento Telaque quae quondam sint nocitura mihi Nam quaecumque tibi Lectorum turba manebit sudicium de te perferet illa suum Aut tibi nasuti, qui carpunt omnia, Momi Tetrica Censorum vel subeunda nota est Atque aliquis vani foetum te forte cerebri Dictitet, e manibus rejiciatque suis Hos igitur scopulos ut tutus vincere possis, Consilio prudens utere, nate, meo