# Herbarium Amboinense. Vol. 2 105

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2, CAPUT TRIGESIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/105

Unde & Chaldaicum nomen hujus fructus Extrogin in singula ri Etog & Etrog, & inde Arabicum Atrog, à quibus no minibus Graeci forsitan fecere κίτρος. Judaei autem Germani circa octavam Septembris in festo Tabernaculorum adhuc coguntur ea petere e Marsilia, quia nullum pulchriorem norunt fructur hoc Citro. Estque igitur Malum Medicum Dioscori dis. Medicum & Persicum Theophrasti, κίτρος, sive au reum Malum Graecorum; Assyricum Athenaei. Hespericum Plinii & Veterum: differt autem a Citro Ant quorum. De qua re vide libr. 3. cap. de Lingoo & in tine hujus Locus. In hisce insulis non frequenter occurrit, quum rarus sit ejus usus, atque hinc inde unus tantum alterve frutex in areis prope aedes crescat. In Banda vero majori copia observavi partim in silvis, partim in re lictis hortis, ubi loco sepium plantatae fuerant ha arbusculae. Major autem ejus species ibi colitur in hortis, unde quoque in Amboinam translata fuit, sec ibi non tantos profert fructus, quantos in Banda: Ir Java frequentiores sunt, ac plurimum in silvis, uti quoque in Brasilia, sed ubique frutex est, non vero arbor. Usus. Crassiores utriusque speciei cortices, sed plu rimum domesticae in usu sunt, ut condiantur saccharo quod sit, si exterior viridis pars abradatur, aliquot dein per dies in aqua macerentur, ac denuo saccharo incoquantur cortices; quidam vero saccharo christallino obducuntur, ut inserviant tragematibus. Hoc ve ro plurimum fit per Sinenses & Europaeos, quum Indi hujus artis sint ignari, nullumque alium praeterea inde habent usum nisi quod succus acidus ad intinctum adhibeatur: Quibusdam vero Javanica lingua vocatur Lemon Java, id est Limo Javanus, quum ibi habeatur fructus indigenus: Altera silvestris speciei occurrit varietas, quae paulo altius praecedenti excrescit, se ejus folia huic sunt simillima, licet paulo sint majora, acutiora, & ad oras tenuius serrata, & ubique longis & acutis obsita spinis, ita ut vix tangi possint: Flores quoque sunt minores quam in praecedenti, fructu oblongo-rotundi, forma & magnitudine Limonum His panicorum, superius autem papilla quoque ornati, ex terne glabri: horum cortex est tenuissimus, caro autem copiosa, succosior, & acidior quam in caeteris, Haec vero species in Amboina raro occurrit, ibique ex Banda translata est, neque in alio usu est, quam quod acida medulla usurpetur ad intinctum, uti alic rum Limonum; superioris vero speciei per culturan dulcis propagatus est fructus adeo gratus, ut aequ medulla interior, quam cortex exterior sit edulis elegantem autem habet luteum colorem hic fructus maturus si sit. Omnes hae arbores, (uti alii quoque id monent au ctores) ab antiquorum Citro differunt, quod in Mau ritania prope montem, Atlas dictum, crescit, ac spe cies est Oxycedri, quae folia, fructus, odoremque Cupresso simillimum gerit, ex testimonio Plinii libr 3. cap. 15. ex cujus ligno antiquioribus temporibus pretiosae fabricabantur mensae, Mensae Citreae & Citri nae dictae, quae juxta varias figuras maculasque dividebantur in Tigrinas, Panterinas, & Apiatas.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
