Latin
108.5 to 108.6
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 108.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus flos omnium minimus est, ex quatuor albis constans petalis, ac licet sit apertus, vix un guem minoris digiti magnus est. Ejus fructus dimidic minor est Limone Martinico, vix pugnum adaequans, a pyriformis, sed ita tuberculis obsitus, ut vix ean habeat formam, ejus autem tubercula separatim obser vata, glabriora sunt illis Limonis Martinici: Plurimun autem est viridis, ac penitus maturus parum flave scit; Ejus cortex solidior est &succosior quam prae cedentis, ejus odor jucundior est quam in ullis alij Limonibus Indicis, atque optimis Hispanicis Limon bus melior vel iis accedens; Caro interior virescit granulosâ est, &acidissima cum acore quodam, quas corrosivo, nec multum succosa est, sed plurima continet ossicula seminalia. Rami raris obsidentur mino ribus spinis, frequentioribus vero quam in Limon Martinico, longae vero spinae in illa arbore rarius oc currunt, unde meliorem praebet adscensum, quam antecedes arbor Nomen. Latine Limo Ventricosus: Malaice Lemon Purrut, ob plurima ejus tubercula; quae instar verru carùm l. Limontuberus. GIRV aurantium 2 li mon ventriconis CJTRVS, medica 3. Limon serus. (IRVS autantium. II Boek. XXXVI. Hoosist. AMBOINSCHE KRUYDBOEK.