Latin
152.1 to 152.6
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 152.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
HERBARII ADOINENSIS LIBER TERTIUS, Continens arbores, quae Resinam speciososque dant Flores, aut noxium aliquod lac fundunt. CAPUT PRIMUM Canarium Vulgare. Canari Negri. CAEc quoque arbor pertinet ad illas, ex quibu HIncolae harum Orientalium regionum suum capiunt cibum quotidianum, uti de Calappa, Pi nanga, Sagu, similibusque supra fuit indicatum, sed ad hunc tertium librum reservata fuit, ut dux foret re siniferarum arborum; hujus autem variae occurrum species, quarum binae priores proprie ad cibum adhi bentur, quae minimam etiam resinae dant copiam ac dividuntur in domesticam &silvestrem, licet proprie loquendo utraque haec sine humano auxilio pro pagetur. Prima vero species est domesticum vel vulgare Ca narium, quae alta &perfecta est arbor, corticem perens albicantem, ramosque extensos instar Quercus in qua plurimi incurvi &nodosi inveniuntur ramuli inque his copiosae foliorum raches inordinatae, ill autem ad ortum suum sunt geniculati, ubi facil etiam franguntur, rachesque ipsae semel bisve itidem geniculate sunt. Juniores vero ac supremae raches geniculo suo inter bina foliola oriuntur squamosa, quae peculiaris sunt structurae &formae, plerumque autem triangularis vel instar linguae, inferiore sua parte arcto ramo nexa, &instar vaginae talem rachim ambientia ad oras profunde serrata, rugosa, &pallide virentia hocque in Canarii speciebus tanquam certus ejus character semper invenitur: Si foliorum raches adole scant &sint vetustiores, foliola haec decidunt: ob servantur autem haec copiosius in silvestribus specie bus, quam in domestica, in rachibus vero tria, quatuor, vel quinque foliorum paria sibi opposita locan tur: Quae plerumque spithamam sunt longa, vel octo novem, decemve pollicum longitudinem habent, ul tra palmam vel quinque digitos lata, superius acum nata: In adultioribus vero arboribus sunt minora, C risque gaudent aequalibus, ac plurimis parallelis cost flavescentibus sunt pertexta, quae oppositae quoque sunt, nec nervus intermedius major directe per me dium folii transit usque ad pedunculum, inferiorque folii pars latissima est, glabra, firma, sonitum edens &nigricans, sique frangatur folium, corrugatur ve sese contrahit, atque ad duritiem exsiccatur.