Latin
154.3 to 154.4
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 154.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si tales decor ticati nuclei ab inferiore seu plana conspiciantur par te, formam ac speciem praebent Sinensis cujusdam qualis longis &lis ambulat indutus manicis. Nuclei sapor est dulcis uti in Corylis, sed substantia ejus est magis fatua &mollior. Inter omnes Canarii spe cies haec maxima quam maxime fatua est, atque hin non ita grata est, si cruda eadatur, sed plurimum ad hibetur ad formandos oblongos bacillos Bagen dictos de quibus postea Arbor haec non est silvestris, sed circa pagos cre scit &in Amboinensium hortis silvestribus, folia au tem ejus sunt maxima, decem &undecim pollices longa, &quinque digitos lata: Ejus truncus est rotur dior &erectior quam in aliis, non ita autem altus sed crassior est, parumque alatus prope radices Secunda Canarii species est, quae fructus gerit ma gnos rotundos, cujus folia priori sunt simillima se illorum apex est brevior, &truncus ipse altior est fructusque transversalem circiter digitum breviore sunt quam praecedentes, rotundiores vero sunt &crassiores. Nux vero ipsa binos transversales digito longa est, singulaque ejus pars seu angulus pollicem latus est, &trigonus, sed ejus anguli sunt plurimum rotundi vel plani, substantia autem ejus est durio quam in praecedente, atque difficulter aperitur. Intus u nicam tantum habet cavitatem, inque illa similis continetur nucleus brevior &crassior durioris vero sub stantiae, quae melior est quam prioris Tertia species est parva oblonga, quae altiorem gerit truncum sed minora folia quam praecedentes: Nux autem ultra binos digitos longa est, ac singul ejus anguli minorem digitum lati sunt, nucleus eju internus primae speciei simillimus est, sed tenuior, sul stantiae pinguioris, &melioris saporis Quarta species est parva rotunda, secundae speciei omnino similis, excepto quod minores gerat nu cleos Omne III. Bock. I.