Latin
241.1 to 241.2
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 241.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tenera ejus folia cum illis Gumirae &Calap pi lympha in olus cocta &comesta, atque folia pectori inposita lac generant &augent lactantibus é puerperis. Eadem quoque folia cum floribus quovis modo assumpta in feminis provocant obstructa men strua. Contrarius autem effectus observatur in cortice, qui, uti dictum, cum Pinanga masticatus, ejus que succus deglutitus prodest Dysenteriae Aves istae Loeris dictae, plurimum capiuntur, si inte florentes ramos fustes locantur, iisque alligantur vsco ex Socci-lacte confecto obducti, quibus facilius insident, quum naturales arboris rami spinis undique sint obsess Si florendi tempus defierit, istae aves iterum mon tes petunt, nec per totum amplius observantur annum, postquam summa cum patientia ultra mensem garrulum illarum stridorem exaudivimus, maxime que mirandum est tales aves, quae silvestris admodur sunt naturae, nec facile mitigandae, adeo expetere ho rum florum succum, atque e longinquis montibus prope hominum aedes, quibus adstant etiam hae arbe res advenire, unde vix hominum tumultu ac clamo re fugari possunt Folia cum aliis herbis ad olus usurpantur &edur tur, praesertim ad certum cibi genus, quod Ternater sibus Boboto vocatur, quum quidam pisces foliis in voluti coquuntur Ejus lignum virtutem quoque vegetativam habet quod ramis facile propagandum est, unde &adhibi tur ad palos &sepes, qui ex vivis expetuntur clau stris, ubi hi rami positi intra breve temporis spatium in crassas excrescunt arbores, ex quibus simul folia ad usum colliguntur. Lignum hoc, quam vetusta e tiam sit arbor, semper fungosum est &leve, siccum que diu fovet ignem, fumum emittens, donec totum trustum in cineres collabatur nec unquam flamman concipit, licet etiam vento vel flatu agitetur. Carolus Clusius hanc videtur depinxisse arborem in libri rariorum plantarum appendice primo pag. 253 qui ejus folia accepit a medico quodam Lusitano, qu arborem Coral, forte a rubro florum colore, vocabat dicebatque illam ex Ameriea accepisse.