# Herbarium Amboinense. Vol. 2 241.3-4

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2, 241.3 to 241.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/241.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/241.3

Quaedam hujus Gelalae species occurrit in Java, & Baleya, vocaturque peculiari nomine Dap Dap, c uis truncus altior est praecedenti, sed nullis obsituss nis, ejusque folia sunt minora, rotundiora, & tenuic ra, flores vero fructusque praecedenti similes, eju autem fabae sunt rotundiores. Adhibetur quoque a palos & sepes uti prior, ejus folia non eduntur. Lig num ejusdem est substantiae & usus, ad lentum nempe fovendum ignem Similis vel non multum diversa arbor est Siner sium Goudong, in provincia litorea Fockien seu Hoc kien crescens, crescendi modo & forma Gelalae vulari conveniens ex relatu Sinensium, ejus autem fo sia sunt majora, rami spinosi, non autem truncus flores quoque rubent, & fructus sunt instar praecedentium fabarum Ejus lignum est quoque molle & inutile, excepto quod adhibeatur ad instrumenta quaedam musica quum bonum edat sonitum: Uno anni tempore dici tur foliis orbata, altera autem anni dimidia parte foliis onusta, ac quotannis mense Augusto folia di mitters, e contra Amboinensis per unum tantum & dimidsum mensem foliis destituta est, nec tam cer tum dimittendi folia observat tempus: Talem mira bilem arborem locatam esse perhibent Sinenses in pa latio regio Pecking prope celebrem puteum, ut quidam mihi indicavit Sinensis, qui prae reliquis sui popularibus doctus & peritus est, haec autem natio prae reliquis Chaldaeorum superstitionibus addicta mi III Boek. XXXIII. Hoofist. AMBOINSCHE KRUYDBOEK.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
