# Herbarium Amboinense. Vol. 2 3.1-7

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2, 3.1 to 3.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/3.1

AMBOINENSIS LIBER SECUNDUS, Continens arbores aromaticas, quae aut fructum aromaticum, corticem ve, aut odoratum aliquod praebent lignum. CAPUT PRIMUM. CARYOPHYLLUM, TSJENCKE. CAryophyllum est arbor pulcherrima, elegantissi ma, ac pretiosissima omnium mihi notarum arborum; forma autem optime refert Laurum, co ma nempe acuminata, altitudinemque attingit vulgi ris Cerasi, aliae autem Fagi habent formam. Eju truncus est erectus, ac simplex, ad quatuor aut quir que pedum altitudinem, saepe dividitur in binos tresvi erectos ac minores truncos, sunt etiam, quae unicur tantum gerunt rotundum, sed hae ab incolis non multum expetuntur, primamque memoratam praeferunt, quum illae, quae unico & erecto sint stipite, difficilem dent adscensum. Inferior trunci pars non penitus rotunda est; sec parum angulosa, acsi ex variis concreta foret stipitibus Cortex ejus est glaber, tenuis, lignoque firmiter jur gitur, uti in Fago, & undique ad latera plurimos emittit ramos tenues, ex quibus plurimae longae, ac tenues foliorum raches propullulant, uti in Betula, quae arbo rem undique cingunt, & ab inferiore parte latissima plaga sese extendunt, sensim autem angustantur, & in a cumen desinunt, ita ut tota coma regularem pyramidem. seu conum formet, & constituat, qua specie è longinque ab aliis facile distinguitur, & dignoscitur arboribus Lignum ejus est durum, ita ut tenuis, vel modice crassus ramus facile virum sustineat: Folia bina semper sunt opposita, cumque subsequente pari crucem efformant, forma Laurinis foliis simillima, sec angustiora, tenuiora, & longiora, quae longis insiden petiolis, utrimque acuminata superius obscure vi ridia, inferius flava plurimis arctissime junctis ac parallelis venis distincta, & contexta, quae omnes ad O ras in unum terminantur, ac desinunt sinum: Foliorur autem orae sunt glabrae, & integrae, neutiquam incisae, quae rigiditate sua multos formant sinus & arcus. Folit vero haec superiore sua parte sunt adeo glabra, a splendentia acsi gummi forent obducta, quum autem folia sint vetusta, multo rigidiora sunt, & sicciora, it ut conteri possint, tumque maculis obscuris, vel sangu neis sunt notata, saporis acris & aromatici; quum ver primum progerminant, sunt rubentia & laeviter fusca Ininitio pluviosorum mensium, mense nempe Ma jo, folia haec tenera magnâ propullulant copia, atque mox hisce subsequuntur prima fructuum germina seu rudimenta, quae viridia sunt acumina, ad ramulorum extremum dependentia, quaeque subito mutantur in viridia, oblongaque capitula lato apice constantia, ex quo prima Caryophyllorum forma dignoscitur; Quarto dein subsequente mense completam Caryophyl lorum dant speciem, superius nempe late extensam, & in quatuor distinctam angulos, Lini capitula referentem, formamque Clavi constituentem Fructus hic Caryophylli sensim laete viridem amit tit, pallideque flavum induit colorem, qui demum in sanguineum transit, in iis nempe, qui speciei sunt ruber tis: qui enim fructus feminei dicuntur, majoresque sun maribus, tantum superius ad quatuor illos angulos ru bent, tumque supremum aperitur capitulum, vel a latus vergit, quum plurima apparent parva, albicantia stamina arcte sibi juncta cum antheris fuscis, quae flo rem hujus arboris efformant, ac progerminant, post quam fructus adulti, sed nondum maturi perfecti fuerint Tom.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
