# Herbarium Amboinense. Vol. 2 45

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2, CAPUT DECIMUM QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/45

Plurimum adhibetur ad unguenta odorifera quae supra lapidem minuta conteruntur, & quibuscum corpus illinitur jucundi odoris gratia, sicuti & ad Dupam usurpatur. A Sinensibus quoque ad medicamer ta praeparatur, cumque debiliori Araca propinatur, u corpus modice calefiat. Quamvis vero raro inveniatur, non tamen cari est pretii, quum odorem suum cito amittat: Ut vero hunc recuperaret, quidam illud obvolvunt foliis Musae illudque sepeliunt circa latrinam; quod tamen com pertum fuit non bene succedere sed melius esse, si talibus in locis suspendatur per aliquod tempus, ut id cum Mosco etiam fit & instituitur. Prima species aliquando est ita mollis & sicca, ut pro carioso ha beatur ligno, quod tamen non ideo minoris est no tae: Talia enim frusta Sinensi chartae involuta multo per annos suum servant odorem, illumque aliis adj centibus communicant rebus

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
