# Herbarium Amboinense. Vol. 2 84.1-4

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2, 84.1 to 84.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-2/84.1

Galuga enim, uti dictum fuit, generale est derwaarts door de Castillionen uit America: Want Ga nomen, luga, nomen, atque Ramhuta Ternatenses vocarunt, sine dubio ob formam verae Rambutae, quae est alius Jave norum fructus Usus. Apud hosce incolas hactenus in raro est usu rubentia enim ossicula inserviunt tantum rubro tinger do colori, tam in albis linteis, quam in chartis papy raceis. Ossicula haec recentia in aqua tepida tam di agitantur, donec illam rubro inbuant colore, huicqu inmergunt Badjus, quae parva sunt feminarum vest menta ex albo linteo contexta, quae plerumque nu ptiarum tempore induunt. Ossicula tamen haec non ve rum ac elegantem praebent ruborem, sed ex flavo ru brum, vel purpureum, atque color hic adeo fuga: est, ut intra paucos pallescat dies; Macassarenses tir gunt hisce postes januarum istius domus, quam sponsa inhabitat, vel in qua nuptiae celebrantur. Rube enim color Sinensibus ac fere omnibus hisce popu lis signum est laetitiae. Aethiopes ex hisce atramen tum quoque conficiunt, quo nomen Dei ac Prophe tarum scribunt, vel si periodum sermoni innectun Hoc autem est defectu Minii, vel alius rubri colo ris, ossicula enim haec chartis pallidum ac fugacem dant ruborem, nullus caeterum usus hujus arboris es apud hunc populum: Ex auctoribus autem constat arborem hanc in India Occidentali majori in pretio: usu esse. Hispanus enim Euseb. Nierenberg. hist. ne tur. lib. 15. cap. 48. de arbore Achiotl. in Provinci Mechuacan crescente tali scribit modo, ut hanc pro una eademque cum Galuga habeam arbore, eoqu magis, quum non tantum varias ejus describat Med cinales virtutes, sed simul etiam addat, ex ejus cortice fila fortissima ac dura necti, quae solidiore sunt iis, quae ex Cannabe conficiuntur In Rochefortii Gallica historia de Antillis haec arbor quoque descripta occurrit nomine Urucu, in Brasilia crescens, forma ac magnitudine Aurantii arboris, cor diformibus gaudens foliis, quodque pigmentum ossiculis nexum digitos inficiat, isque adhaereat, s tractentur, quodque ossicula haec aquae tepidae sint in jicienda & circumagitanda, donec omnia pigmentur suum demiserunt.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
