Latin
84.5 to 84.8
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 2 84.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Superflua tum effunditur aqua, a sedimentum in umbroso exsiccatur loco, ex quo tro chisci formantur in usum pictorum ac tinctorum Quodque lignum sit fragile ac siccum, ad ignem concipiendum &conservandum aptissimum, binaque ejus frusta fortiter sibi invicem fricata adeo ignem concipiant, ut fomes accendi possit. Quodque ex ejus cortice fila ducantur, atque ejus radix bonun cibis conciliet saporem, odoremque ac colorem Cro ci habeat; Caribaeos porro has arbores in hortis sui diligenter colere, earumque rubro colore corpora sua ac supellectilem appingere. &c. Ex quibus conclu dendum est, arborem hanc Americanam jucundiori esse saporis quam Orientalem, saltem ejus radices a corticem, qui ab his aqua incocti, istam obscure ru benti inbuunt quidem colore instar pinguis Cerevisiae sed ingrato inpraegnant odore ac sapore, fere acsi ve tustae Betae rubrae radices essent incoctae In continenti ora Guianae &in insulis Caribaeis, praesertim in Dominica, atque in insula Maragnona haec quoque crescit arbor &fructus, vocaturque ibi Rocku &Rucku. Indi hujus sumunt ossicula, suumque hi illiniunt corpus adeo crasse, ut ipsis loco vestium inserviat, omnes enim Caribaei rubro tincti sunt colo re, hocque contra aëris frigus instituunt: In Bar hiesjes insulis Hollandi ante aliquot annos commer cium exercuerunt cum tabellis ex hisce ossiculis for matis, quas in Hollandiam miserunt, quibus cocci neum tingunt colorem Arbor haec obscure admodum itidem describitur Julio Scaligero exercit. 181. sect. 3. nomine Arboris f nium regundorum, ubi dicit, sed ex aliorum relatu ejus ossicula a Mexicanis adhiberi ad atramentum rubrum conficiendum, quo areas &agros delineant: Si lintea isto succo inbuta &inpraegnata, quamprimum fere sicca sunt, altera vice in succo Limonun instillentur laete purpureum acquirunt colorem, sa tis fixum, qui tingendi modus frequenter in Macassa ra instituitur Guil. Piso libr. 4. cap. 14. testatur quoque, arboren Uruc II Boek. XXIX. Hoofist. AMBOINSCHE KRUYDBOEK.