Latin
AMDOINEISID
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 3 130
Unproofread scanNot analysed yet
AMDOINEISID LIBERQUINTUS De Arboribus agens silvestribus promiscue. CAPUT PRIMUM. Varinga latifolia: Waringin Daun Besaar. YTIc liber quintus restantes continet arbores silvestres promiscue, quae diversi sunt usus, quar tum ad nostram pervenere notitiam, certi au tem sumus, in Amboinensibus solitudinibus ac silvis multo majorem latere arborum numerum, quae ma teriam praebebunt satis copiosam diligentiae subse quentium nostrorum indagatorum. Atque uti prio rem librum quartum talibus silvestribus arboribus quae peregrinae penitus Europaeis sunt naturae, &in cognitae, quae in aquis nempe crescunt, clausimus sic in hujus quinti primordio tales inducemus, quae in ipsa vegetant terra, ac peculiariter radicifere arbores vocantur, seu Indico nomine Waringin, quae non minus quam antecedentes in diversas classe ac species dividuntur, &inter sese peculiares quos dam gerunt characteres Quorum Primus est: Quod non erectum geran truncum, vel unicum, sed multis sese erigant surculis seu tot sinibus &foveis quasi obruri sint, ut tota penitus crunci facies dispareat, uti &cralsiores euiu rami sibi invicem saepius adcrescunt. Secundus: Quod ex crassis ramis plurima filamer ta vel fibrillas deorsum dimittant, quae terram tangentes radices sensim, &tractu temporis novos etiam emittunt stipites Tertius: Quod lacte turgeant; quod tamen in plu rimis innoxium est Quartus: Quod nullos gerant flores visibiles; sed fructus more Ficorum progerminent, uti omnes ad fines sunt Sycomoro, atque hinc apud veteres sub no mine Ficus Indicae descriptae Quintus: Quod ipsarum folia, ac praesertim horum pars inferior in costarum interstitiis peculiari mo do venulis cancellatis sit pertexta Prima itaque species est Varinga latifolia, quam hoc in capite describimus, quae arbor est vastissima inregularis, &le extensa, quae mox supra rad cem variis sese extendit stipitibus instar plantae, quorum quivis truncus non est rotundus vel aequalis insta aliarum arborum, sed mire gyris &foveis inflexus rarissime autem solitario excrescit trunco, quique ex variis compositus videtur minoribus stipitibus ta li quoque modo sese crassi obferunt rami, &ubi ses tangunt, concrescunt, ita ut naturalis sit species ir conditae naturae &luxuriei, supra enim intricatione istorum stipitum &ramorum, crassissimi horum solitarii plurima emittunt filamenta deorsum navigiorur silamentorum crassitiem habentia, sed vaga magis ô rariora quam in subsequenti parvifolia specie, quo rum extremitates bifidae sunt, atque horum singula iterum bifida sunt, donec terram tangant, cui parvis fibrillis sese infigunt, adeo fimiter, ut instar chorda rum tensa sint haec filamenta autem ex terra suum haurientia nutrimentum sensim in rectos &novos excrescunt truncos, quae instar fulcrorum arbori subpo sita sunt, si nempe in silvis suae conmittantur naturae talique modo plures generat stipites, quique majori proximi sunt, sensim concrescunt; si vero circa aede locatae sint arbores, rara &vaga tantum generant ful cra Liber V. cap. I.