Latin
VIERDE DEEL
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 4 iii
Unproofread scanNot analysed yet
HERBARII AMBOINENSIS LIBER SEXTUS, De fruticibus agens tam domesticis, quam silvestribus. CAPUT PRIMUM Generaliter primo Arundinem Indican describit, ac dein peculiariter Arundinem arboream tenuem Leleba dictam. Er arundinem arboream Indicam proprie intel Oligo omnes tales plantas, quae arundinis for –mam ac naturam modumque crescendi in India mitantur ac saepe in vulgaris arboris crassitiem ex crescunt, non vero in locis paludosis, uti Europae: arundines, sed in terra sicca, in altis montibus, &aliquando etiam in locis saxosis proveniunt, quaeque quantum novi, per totam Indiam ubique obviae &no tae sunt, in uno autem loco frequentiores quam in a tero, suntque divisae in tot diversas species, ut omnes enarrare atque describere extra hominis potestatem sit Omnes, quas observavi, ad octo reducam classes quae intus nempe concavae sunt, praeter has enim i alia specie quoque minor observatur cavitas item bi nae farctae, quae inproprie ad arundines referuntur Octo autem istae memoratae species sunt subsequentes Primo Arundo Arbor tenuis LELEBA. Secundo Arunde Arbor Cratium, BULU SERU: Tertio Arundo Arbor spiculorum BULU TUY. Quarto Arundo Arbor vasaria BULU JAVA. Quinto Arundo Arbor aspera BULU PO TONG. Sexto Arundo Arbor maxima BULU SAMMET Septimo Arundo Arbor spinosa BULU BADURI. Octave Arundo Arbor fera BULU SWANGI dicta