# Herbarium Amboinense. Vol. 4 iii-2

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 4, VIERDE DEEL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/iii-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/iii-2

Omnes hae communem inter sese gerunt characterem, tria haec signa continentem: Primo, quod cuncta folia ac stipitem, arundinem vulgarem aemulantem. producant, cum tali varietate qualis in quovis suo peculiari capite indicabitur. Secundo, omnes circa novilunium surculum emittunt formam habentem ciebus longi cornu vel hastae, qui in quibusdam sp edulis est, ac sensim in stipites ac ramos excrescit Tertio omnes radicem gerunt nodosam seu articula tam instar Zingiberis, articuli vero in his magis pro tuberant, illa vero neutiquam primaria seu vera est radix, deorsum vergens, sed more arundinum trans versaliter prorepit, & ad brevem quandam distan tiam surculum istum e terra sursum emittit, praeter hanc innumeras minores producunt fibrillas, durissi mas, lignosas, & circinnatas, quibus terrae sese infigunt Quartus hisce addi posset character, seu proprietas, quod plantae hae, uti dictum fuit, contra naturam nostratum seu Europaearum arundinum, non aquosa, sed sicca & saxosa ament loca excepta Le leba, quae aliquando in declivibus & humidis inve nitur locis, Generale nomen Latinum arboreae hujus arundini Indicae est Arundo arbor & Arundo Indica arborea Indostarum Bambu & Mambu, & hinc apud Belgas nostrates Bamboesen. Malaice, Bulu ob foliorum simili tudinem cum longis avium plumis. Ternatice cun ctae vocantur Tabatico, excepta Leleba. Macassaric. Bulo. Javanice Wulu & Bambu. Amboinice Utte. Si nice Tick. Surculus iste Malaice vocatur Robong, i patria nostra arundinis musculus, & in Belgio Re hoerden. Articuli Rons & Rawas. Hujus arundini prima species tenuissimam gerit substantiam, eor rupto Ternatico nomine Leleba vocatur, quae multi erectis stipitibus una ex radice in fruticis formam adsurgit Tom. IV. Pag. 8 HET AMBOINSCH RCIDDOLR.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
