Latin
ERBARIAE
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,1 7
Unproofread scanNot analysed yet
ERBARIAE AMATORIBUS, Ulta jam praefari, vel con mentari nec lubet, nec o pus est, quum in primo Herbarii hujus Amboimensis to mo praestantiam, utilitatem &argumentum hujus ope ris luculenter satis, ut opinor, enarraverim atque explicuerim. Quaedam tamen cun Auctore nostro hic admonenda habebam ac primo non omnibus capitibus juncta esse icones, quod fatali inprimis adscribendum est incendio in Amboina anno 168. exorto, in quo Auctoris nostri domus &cum hac multae etiam chartae, ac plan taum delineationes vastatae sunt, uti id patet ex libro VIII cap. XLIX de Datura ubi haec scribit; „Sic quoque expertu „fui, hoc semen longos per annos in terra incorruptum manere, quod intra sex „annos in horto meo non excreverat „quum domus mea incendio conmuni an„. no 1683. vastaretur &c. Adde, quod plurimae occurrant in hoc tomo plantae, ex remotissimis silvis, ac montibus, aliisque peregrinis regionibus petitae, quae non ita omnibus fuis partibus absolutae, vel incorruptae simul etiam non conquiri, vel delincari potuerunt, quod melius effici potuisset, si in sola tantum Amboinae insula fuissent excretae, vel conlectae sed quantus non desideraretur tum plantarum numerus? quae ex circumjacentibus insulis, ®ionibus conquisitae, &adductae jam in unam quasi digestae sunt familiam, si bi mutuo adfines, &familiares, ita ut hic parvus hujus Operis defectus facile ab aequis rerum exoticarum aestimatoribus, 8 ustis ponderatoribus condonari &tolerari possit Adde Tom. V.