Latin
21.1 to 21.4
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
348 HERBARII AMBOI Dein Ubia praecedentis anni sumuntur, quae in ob longa scinduntur frusta, digitum longa, ita ut quod vis frustum ad exteriorem partem cortice obductumm sit cum superiore parte, ubi caulis emissus fuit, in terna caro ad coctionem apta est. Haec frusta Lambon, i. e. lumborum frusta dicta istis inponuntur Cu mins, seu grumis, in quovis nempe unicum, atque talis grumus, vel superius aperitur, &in hoc tale se pelitur segmentum, vel subtus introtruditur. Post: liquot septimanas haec frusta surculos emittunt peder longos, quibus pali adponuntur, uti Siriis, vel Pha seolis. Hi autem pali non tam crassi requiruntur quam sunt illi Siriorum, ac praeterea parum ramosi ut Ubii plantae sese parum extendere possint. Te nuissima plerumque hunc in finem eligitur arundinum species, Leleba dicta, tres plerumque simul depo nuntur, &in triangulo quasi ponuntur, ita ut vertice conniveant, ut dein plantarum fronde adgravati stabiliores sint Terra dein aliquoties depuratur, &excrescentes evelluntur plantae, reliquaque progerminantia farmen ta abrumpuntur, quae juxta primarium caulem ex ra dicibus propullulant, &palis circumvolvere sese recu sant, haec enim radices nimis emaciant. Plantae hae sese palis figunt neutiquam per radiculas, seu fibrilla uti Siria, sed multis gyris sese inflectunt, &circumvolvunt uti Phaseoli Quarto, vel quinto post plantationem mense, Mar tio nempe, vel Aprili, radices hae maturae censentu quod dignoscitur, quum folia incipiant flavescere ac radices bulbum supra terram elevent, lata nempe &rotunda species, oblonga enim hunc non emittit tum effodiuntur, caulesque, &fibrillae depurantur domum ducuntur, &ad usum conservantur, uti rusti ci nostri Rapas custodiunt, non autem adcumulanda sunt, quum facillime progerminent, &inferiores pu trescant, maximae autem filis adpenduntur, minore separandae, &surculi excrescentes abrumpendi sunt tum per annum conservari possunt, &trans mare ve hi. Quum frusta ista dissecentur, manuum pruritum excitant, ac cavendum est, ne manus faciei, vel o culis admoveantur Arva Ubii plantis conducentia non oportet humi da esse, uti Oryzae agri, sed elevata, &sicca, unde &Amboinenses has potissimum plantant in anteriori bus agris, seu ad montium pedes. Quasdam itidem observant inter plantandum ceremonias, quae super stitiosae sunt, uti quod Cumins, seu Grumos, quum in iis frusta deposuerint, pugnis comprimant, voler tes quasi Ubii radicibus mandare, ut ad quorundam pugnorum magnitudinem excrescant.