# Herbarium Amboinense. Vol. 5,2 21.5-7

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2, 21.5 to 21.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-2/21.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-2/21.5

Adspergunt quoque hosce cumulos Siri Pinanga masticata, ut Ubi quasi honorem praestent, atque hinc majores excre acant bulbi, uti amico Siri Pinanga honos tribuitur. Aliae ceremoniae apud subsequentes observantur Ubii species, quas ibi vide Boetonenses peculiarem habent modum, oblonga Ubii radices plantandi, quae ultra binorum pedum lon gitudinem excrescunt, ac brachii, vel pedis crassi tiem obtinent, atque Oebi Boslu vocantur, quum ir Boelu arundine crescant. Non totum circumvertun agrum, sed herbis crematis in quibusdam locis rotun dam fodiunt fossam, in diametro quatuor pedum terram elevantes, ac planitiem dein formantes, tum verticem sumunt vetusti Ubii abscissum, & extremita ti arundinis fissae intrudunt, reliquam obplentes par tem terra, ac transversaliter oblongam istam radicem in depurata planitie deponunt, quam dein excrescere sinunt ad palum adpositum, tum Ubium in arun dine ista crassissime excrescit, ac solidissime, ita ut aliquando ad alteram arundinis partem emineat. Haec planities ad orgyae spatium ab alia distet, ut Ubi planta sufficiens adtrahere possit nutrimentum, matu rae hae radices simul cum semi putrida effodiuntur ra dice, & suspenduntur. In adjacente insula Pangesa na eundem observant modum. Usus. Radix universalis est cibus incolarum dicta rum regionum, quae non cruda editur, quum pruri tum excitet oris, sed coquenda est, atque exterio cortex satis crasse abscindendus est, & residuum in frusta satis magna conscinditur, quae loco Orvzae, vel Sagus ad pisces, Canarios, & alios cibos eduntur

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
