# Herbarium Amboinense. Vol. 5,2 35.1-3

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2, 35.1 to 35.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-2/35.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-2/35.1

Magnam referunt verrucam; ex binis tribusve minoribus compositam, & externe punctulis, seu tuberculis notatam, magnitudine vul garis Fabae, interne pallide albicantes, ac viscosi, & facile decidunt, si tangantur. Peculiares quidam quo que excrescunt petioli racemosi ex quibus similes dependent fructus, qui sine floribus progerminant nec edules sunt Ad latera autem simplex excrescit petiolus, floscu los sustinens, compositos ex sex angustis, & viridi bus petalis superius parum dehiscentibus, ac quae longiusculo insident capitulo, & frustra decidunt Ex abscissis recentibus petiolis serosus exstillat liquo Quam latissime sese extendit haec planta, proximis arbo ribus firmissime sese figens, & circumvolvens, longum itaque requirit tempus, antequam sit perfecta, unde & Amboinenses hanc non multum colunt, vel plantant numerantque hanc ad Ubi Utan, seu Ubii silvestri species, illi enim hanc in silvis invenientes, ac vi dentes magnas producere radices has in hortis ince perunt plantare, ubi quasdam subit mutationes, cul ta enim haec planta multo lanuginosiora gerit folia & sarmenta quinque sexve orgyas longa sunt. Ii Bima vero, aliisque locis tres observantur, alba, ru bra, & fusca. Primo alba maximas gerit radices, quarum mas p losiores gerit, femina glabriores, quae neque tam fi brosae sunt externe quam interne, substantiae albae. utraeque in silvis crescentes radices gerunt haud mu to majores capite, quae etiam non multum expetum tur, quum adeo fibrosae sunt, si vero in hortis trans plantentur; Petasi, vel casei magnitudinem adquirunt plerumque autem campanae obtinent formam, superiu nempe angustatae, ac inferius latae, angulosae, & tu berculis notatae instar Ubi tangan. Caro interna alb est, ac silvestris speciei superior pars vix edulis est quum nimis fibrosa est, inferiores autem ejus parte melioris sunt notae. In aqua eoquuntur hae radices vel sub cineribus rorrentur, sed faruum, ac vilem habent saporem. Secunda, seu rubra species minor est, fuscos gerens caules, & inferiora folia trifida sunt, superiora quir quefida, ejus radix pusilla est, & intus rubra, quae melior censetur ad cibum quam prior. In Boero ne haec peculiariter Waccat vocatur.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
