Latin
CAPUT DECIMUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 13
Unproofread scanNot analysed yet
regionibus reperitur, cujus mihi duplicem obfe rebant formam, una erat crassa instar Sebi, sor dida, ligno &terra mixta, qualis ex arbore sublata erat. Altera species magis liquida era instar spissi olei, viscosa, nec condensabatur quae ex ligno isto liquefacta erat, odorem sapo remque habebat butyri vetusti Licet incolae hanc investigarent arborem, eam detegere non poterant, quum folium ejus non viderant, ac forte remotis in montibus locatur Ipsi nomen inponebamus arboris Butyri, Javan etiam declarabant, optime eam convenire cum Cadoja, ita ut spes sit hanc arborem etiam dete gendi in Amboina Minjac Taccawan incolae quoque utuntur s quis laboret faucibus exulceratis, vel si quis laesus sit contusionibus vel lapsu, sique interne quis sit vulneratus, pisciculos elixant in liquefacto hoc Sebo, quod edunt pro ordinario cibo