Latin
CAPUT VIGESIMUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIGESIMUM. Camean. AEc humilis est arbor, cujus rami sese di vidunt in multos breves surculos, atqu li iterum in alios minores quibus folia adstant tria ac quatuor plerumque solitaria, ac pauci sibi invicem juncta, illis Gnemonis similia, se firma &glabriora, a quatuor ad septem pollices longa, ac binos lata cum apice longo In surculorum summo racemi excrescunt, se mi pedem longi, in tres quatuorve corymbo distincti, quibus fructus increscunt duplicis formae, superiores enim vix magnitudinem obtinent Cataputiae seu Lathyris, suntque trigoni, &obscure ruffi, intus in tres cellulas distincti inanes Post hos majores &rotundiores locantur, in qui bus anguli vix conspici possunt. Sub exteriore obscure rubente pellicula binae aliae locantur membranulae caetera pars excavata est sicca, &dur substantia instar Pisi, quae viridis quoque est Cortex glaber est, ac tam firmiter ligno ad cumbit, ut non nisi in frustis abstrahi possit, sa poris amarissimi, qualia etiam folia sunt. Lignum durissimum est, &subtilibus ex fibris constat ex albo rubens, circa cor in vetustis truncis nigricans. Nomen. Leytimorenses hanc vocant Cameln. Locus. In ventosis crescit montibus circa fluvium Elephantem in districtu Oerimessing, nun quam aliis adstans arboribus, sed semper sola in locis solitariis, soli quam maxime expositis. Usus. Lignum est durabile pro tigno ad poste aedium, si tam rectum conquiri potest, quo raro fit, ex truncis &ramis amputatis pauc exstillat pellucida lympha, quae amara est, ac primo effluere eam sinunt, antequam trünco domum deferant. Quidam hanc referunt ad Ebenum, Caju Mear enim denotat Ebenum nigrum, uti &trunci cortex ex cinereo niger est, &cor nigricat, trunc autem plerumque sinuosi sunt ac breves. Tabula octava Ad Figuram primam ramum exhibet arboris, quae Comean Rumphio dicitur. igura secunda ramum exhibet Arboris Nussalavicae, subsequenti capite descriptae.