Latin
OBSERVATIO
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 39
Unproofread scanNot analysed yet
op bina simul juncta, non directe cruciata, nec sibi obposita, sed parum obliqua, fessilia fere, hic &illic tria etiam simul proveniunt, vetusta &inferiora binos ac tres pollices longa sunt, binos lata digitos, brevi apice donata, subtus multis protuberantibus costis donata, quae folium a utraque parte rugosum &sinuosum formant suntque porro firma, crassiuscula non lacte scentia, oris aequalibus, quae deorsum sese inclinant, superne intense virentia, inferne pallida Flos Caryophyllum hortensem refert, seu hiscc in terris uti Manda Kacki, sed major utrisque, ex octodecim compositus albis, &pinguibus petalis quorum sex exteriora oris suis deorsum inflectuntur, &retrorsum dependent, sed sex subsequen tia magis extensa sunt, reliquorum sex subse quentium bina interiora concavum formant cucullum, quum introrsum flexa sunt, abscondentia flavum capitulum, circa quod stamina quaedam brevia locantur, quodvis porro petalum externe acutum format dorsum. Odor floris penetrans est, sed jucundus, quique diu superest. Floris tubus cinctus est sex viridibus &angustis petalis, dorsum acutum gerentibus, atque hinc hexagonum formant calicem, quaeque arcte flori adcumbunt, nulli autem subsequuntur fructus. Rami terra aliquamdiu obvolvendi sunt, deir amputandi, &transplantandi, nulla quoque foli abrumpenda sunt, donec adulti sunt, &flores proferant. Nomen. Nullo alio innotuit nomine nisi Malayensi Catsjopiri, vel Catsjopiring, nec adhibe tur, quantum huc usque novi, nisi ad ornamen tum &oblectamentum, unus enim alterve flo odore suo totam cameram replet per binos con tinuos dies. In Amboina quondam fuit exotica haec planta, ac primum ex Batavia ibi delata.