# Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 39-2

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/39-2

OBSERVATIO. Catsjopiri Rosae Sinensis, seu Ketmiae, vel Hibisci hodie species est, de quo vide Thes. Zeyl. pag. 133. & Har Malab. part. 6. Tah. 38. &c. estque Hibiscus foliis ovatis acuminatis, serratis, caule simplicissimo petiolis floriferis, Linn. Spec. Plant. pag. 693 CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM Lussa Radja. TAEC planta est, cum qua Rex Amaroris supra Ilibro 2. descriptus certat ob ejus amaritiem, sed hic exotica est, ac quum jam apud ipsos Eu ropaeos in magno est usu, hinc describere eam hic volui juxta formam, quam observavi in plan tula ex Java delata, quae in horto meo felicite progerminavit. Binae ejus sunt species. Prima & optima ex Solora defertur. Altera Javanica est, quam hic describam, a Solorensi haud multum differens, Est itaque arbuscula, binos viros alta simpli cem ac rectum gerens truncum, binos circite digitos crassum, si nempe in talibus crescat silvis

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
