# Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 49

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2, HPIETO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/49

Herpetem, tam quae miliaris dicitur quam exedens, ac Lupus vulgo vocatur. Contra hoc malum folia sumuntur, & suprporphyritim cum aqua in pultem conteruntur additis guttis quibusdam Limonis Nipis, haec que pulticula Herpeti inlinitur, qua bis terve re petita, malum curatum est, Javanique credun hoc remedium adeo efficax ac specificum, ut si Curap huic non cedat remedio, incurabilemm vus esse Herpetem dicant. Contra scabiem malignam, & prorepentem etiam adhibetur, sed non major dosis simul praeparanda est, quam requiritur pro binis linimentis haec enim pulticula diu adservata ingratum, & taediosum fundit odorem, inque hac felici cura mirandum est, folium huic inlinitum non, vel vix mordere, quum Curap alioquin dolorificis tangi tur linimentis. Arbusculae hae non ultra binos annos senescunt, ac proinde per semen propagare, & renovare eas oportet. Tabula decima octava Herpeticam exhibet, quae Cassiae species est, vocaturqu Cassia foliolis octojugatis ovali-oblongis, interioribu minoribus, petiolis eglandulosis, stipulis patulis a Linnaeo Spec. Plant. pag. 378. no. 15. & Cassia siliquis alatis Plum. Pl. Amer. CAPUT QUADRAGESIMUM PRIMUM TLamma Silvarum peregrina supra libro 6 Cap. 52. tom. 4. descripta est. CAPUTQUADRAGESIMUM SECUNDUM. Spina Spinarum. Rucam. Aec videtur esse species Oxyacanthae, hoc gerens nomen majore jure quam Cudrang, quod apud nostrates Bataviae erronee pro illa habetur, & ibi quoque vocatur Oxyacantha Indica. Est vero frutex ample extensus, truncum ge rens erectum instar arbusculae, sed dein ramo dividit, aesi prorepere vellet, sed hi duci nequeunt ad sepes. Truncus brachium crassus est, cortice glabro & pallide cinereo obductus, binaeque ejus sunt species, mas, & femina. Primo Rucam mas, in superiore trunco, & cras sissimis ramis multas gerit longas & horrenda spinas, quarum sex & novem simul locantur, a peculiarem formant ramulum, ac bini tales ramuli plerumque gemini simul locantur, ac lon gissimae spinae minimum digitum, brevissimae pollicem longae sunt, culmum crassae, & acutissimae, quaedam etiam binis ac tribus foliolis ornata

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
