Latin
GEORGIO EVERHARDO RUMPHIC
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 6
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus hi arcte pinnis insident fessiles eo loci, quo flosculi excrevere, ita ut in superiore dimidia parte harum pinnarum foliola conspi ciantur, in posteriore autem parte fructus ar flores, quorum quaedam etiam vestigia residu in quibusdam observantur locis, Fructus hic in Amboina non bene matures cunt, quum ipsorum tempus maturationis si mensibus Majo &Junio, qui in Occidentalibu Insulis sunt menses sicci atque solares, sed i hisce regionibus initium est mensium pluvioso rum, quae inconvenientia causa quoque est cunctas Javae arbores &piantas haud rite perficere fructus ac semina Lignum hujus arboris fragile est, ita ut ram vix puerum ferre ac sustinere possint Nomen. Latine Mirobalanus Embilicus. Indico Portugallice Nilikay, Malaice Boa Malacca, Sinice Ta-Kam Locus. In Amboinâ exotica est, &hic pro pagata per siccos fructus ex Java &Maccasse ra delatos sed prout nomen ejus Malaiense de clarat, videtur hanc transportatam fuisse ex Malacca Usus. Fructus hi siccantur, sed potissimum saccharo condiuntur, quo austeritatem omnem amittunt, &gratum praebent conditum, quod in Europam defertur. Sinenses putant muria conditos salubriores esse, quum os prius ad stringunt, ac dein in eo dulcescunt. Siccato rum decoctum propinatum curat Dysentheriam ex bile &fervore ortam; caeterum muria conditi ad quosvis cibos tostos &elixatos in mense adhibentur Siccos recipe fructus, eosque in aqua macera, ita ut liquescant, hac pulticula bis terv obline caput, unde cephalalgia &vertigine disparent, ex fervore &febribus orti Tabula prime Ramum exhibet Mirobolani Embilici cum ejus fructu ! integro B. Ossiculum est totum triangulare. C. Tertia ejus pars scparata. D. D. Semina triangularia exempta.