Latin
CAPUT SEXAGESIMUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 67
Unproofread scanNot analysed yet
VERMEERE stans, intus cavus, interne binas gerit bursulas repletas nigris &angulosis seminibus binis co lumnulis adhaerentibus, uti in Globba, sed quae dura sunt, insipida, &in ore pruritum excitantia. Invenitur tam ad Borealem plagam in Hati nesi sinu, quam ad Zephyream plagam Ceramae Apud incolas in usu medico est ad morsus vene natorum serpentum, quum sumunt caulis medullam, quam &externe morsui inponunt, si vervenenum profundius in corpus sit penetratum tum radicem sumunt, quae mollis est instar alio rum Tubu Tubu, quamque cum foliis in aqu contundunt, &propinant; quum pueri per foeceinduratas lapsu ani laborant, tum ipsis propinan aquam, in qua folia cum ista medulla, vel etiam sola medulla contrita est. Ulteriore indagine compertum est, non solum crescere in Sepa, nomine Mamoki in solo nigro ac pingui, sed etiam in Manipa, &Bonoa, ib que nominari Mamori, &Morimori, quod nomer convenit cum Lochoenensi Murimuri, quo denc tant Tubu Tubu, non in litore crescit, sed in media regione, immo in ipsis montibus Ejus radix potissimum consistit, &componitur ex longis fibrillis, &supra has rotundi lo cantur bulbi, uti in Lanquas, ex quibus stipite excrescunt Caulis florifer altitudinem adquirit binorum, trium, immo plurium pedum, ac corymbus florifer solus ulnam quidem altus est. Flosculi, qui inter squamas eminent, ex tribus constant pusi lis, crassis &retroflexis petalis, quae instar coronulae vasculis seminiferis insident, quae digiti articulum longa sunt, ex plano trigona, in qui bus semen reconditur. Hic peculiaris corym bus florifer diu in domo suspendi potest, ele gantem rubrum servans colorem, sed vascula deminalia sensim ex eo decidunt, inferioresque squamae subtus fuscum adquirunt colorem Sepanenses herbam vulnerariam esse dicunt ac recentia ejus folia masticata, vel contusa re centibus inponunt vulneribus. Manipenses cruda comedunt folia instar aliorum Ulang Ulang ad Bocassan.