# Herbarium Amboinense. Vol. 6,2 90

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2, CAPUT OCTOGESIMUM QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6-2/90

pag TYAEc celebris est illa planta, quae veram ac genuinam Medicis praebet radicem, to virtutibus nobilem, quae in Pharmacopaeorum Officinis Radiae China vulgo vocatur Est nempe haec radix crassa, valde extensa lignosa, levis, & inaequalis, externe ruffa, ir terne albida, & farinacea quasi, in majore partes distincta, quae paucas hinc inde emittun fibrillas simplices, tenues, longitudinales, con colores, saporis fatui, cujus virtutes satis ampl descriptae & memoratae sunt ab Hermanno in C) nosura, Daleo in Pharmacologia pag. 184. in 4t0 Geoffroy Mat. Medic. tom. 2. pag. 30. Valentini Histor. simpl. reform. pag. 112. Vesalii Epistola de radice China, aliisque Ex hujus radicis centro simplex exsurgit sar mentum, ad aliquod spatium nudum, compres sum, lignosum, spinulis undique cinctum, quod mox sese dividit in lateralia, irregularia, flexuo sa, & articulata flagella, undique itidem spinu losa, & lignosa, ex quibus ad articulos utcun que adsurgit membrana duplicata, striata, firma, ex lata basi acuminata, in capreolum desinens vitigineum quasi, quo cirrho sese figit, & fir miter adhaeret adstantibus fruticulis, supra quos sese ample extendit, & prorepit haec planta Simili, quo valvae, loco excrescunt folia curtis sed crassis insidentia petiolis, quae ampla & in orbem quasi extensa sunt, laete virentia, glabra, membranacea quasi, solitaria, ovato-cor data, repanda, vel potius utrimque cordata, in medio enim deliquium patiuntur, suntque inte gra, sinuosa, & nervosa, nervis quinis ex una basi prorumpentibus, arcuatis, & in summo concurrentibus. Juxta valvam racemi excrescunt floriferi ratione plantae pusilli & rari, hi sese dividunt ir simplices curtosque pedunculos, quibus floscul insident hexapetali, herbacei, sex stamina gerentes simplicia, apicibus luteis, & stilo turbi nato, post illos baccae excrescunt globosae, parum acuminatae, triloculares, glabrae, rubentes instar Cerasorum, in quibus semina pauca, acu minata, sinuosa, semi lunaris quasi formae lo cantur. Baccae autem saporis sunt austeri, instar Mespilorum, nec multum succosae, sed vente quasi inflatae. A variis auctoribus haec planta jam observat. & exhibita fuit, a nullo autem bene depicta vel descripta, nisi a solo forte Kaemphero in Amoenit. exotic. Fasc. V. pag. 781. cujus tamen icon ad modum manca, nostrâque longe inferior est quae ἐετ Smilax met doornagtige en bogtig ranken, de bladeren met vy zenuwen, aan beide zyden hartvormig. Tab. XXX. Smilax met een gedoornde langagtige steel, gladde bladeren, in de gedaante eyvormig, en als cen nart, van Linnaeus in zyn Spec. Plant. pag. 1029. No. 5.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
