# Herbarium Amboinense. Vol. 6 100.1-4

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6, 100.1 to 100.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/100.1

Caulis subtus multifidus est, primo enim est frustulun binos pollices longum, pennam crassum, dein ver ter subsequitur, tres, quatuorve pollices longus, a digitum crassus, octo dorsis longitudinalibus striatus, & transversaliter binis tribusve articulis, ubi hic ven ter semper tenuior est, externe fuscus. Caulis denuc gracilescit ac rotundus est, ac tot pollices longus folia dein subsequuntur alternata, seu vicissim ordini sibi obposita, sine alis, crassissima & firma, quatuc pollices longa, sesqui lata, superne parum bifidia in medio obscurum gerentia sulcum, superiora autem dimidio minora sunt, saporis aciduli. Reliqua caulis pars ad binorum pedum longitudi nem nuda est, & in obscuros articulos distincta, at que in vertice binos tresve alios gerit cauliculos quorum quivis binos tresve profert flores, multo minores quam in praecedenti, primo penitus albos, sec qui dem flavelcunt, ex quinque constantes petalis quorum quatuor ad dimidium extensa sunt, quintum ad obpositam locatur partem, ac cassidem format quae binas gerit lamellas introrsum flexas instar cali cis, superiores orae fimbriatae sunt, & extrorsum flexae. externe flos albet, interne paucis purpureis lineis di stinctus, ac loco germinis dorsum medium protub rat, quod luteum & mucosum est. Cuncta quinqu petala inferius concurrunt, & acutum formant saceu lum instar florum Delphinii, ita ut petiolus ad latu inmittatur. Odor debilis est. Fructus digiti articulum longus est, & pennam crasus, trigonus, ac quodvis latus tres gerit costas interne repletus medulla lutea instar prioris. Ex radi ce variae excrescunt bursulae striatae uti in praecedente tempore caules emittentes. In vetustis & putridis crescit arboribus, quae in ventosis collibus locata sunt, & deciduae circa silvas Caju paeti. Non directe arborum ramis insidet, sed ad latere adglutinata quasi est haec planta, & caulibus quinque vel sex pollices longis, transversaliter ex arbore adimidium dependit, radix aliam pararytam profer plantam, quae quosdam praecedentis villos investit formam gerens corniculati vermis vel erucae, herba cea, fragilis, & fatui saporis instar Polypodii. Prim progerminantes caules aliquando convoluti sunt, & quasi duplicati, apices deorsum flexos gerentes, Nomen.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
