Latin
LIBER DUODECIMUS
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 193
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER DUODECIMUS. De arbusculis agens marinis, &planti saxosis, seu de Lithodendris &Lithophytis. CAPUT PRIMUM. De Lithodendris generaliter, ex quibus nempe constant partibus, que modo, &quo in loco crescant. terrestribus plantis in mare devenimus, ubi vi debimus, quid in suo abscondat sinu, quoc nempe aemulatur plantas terrestres, flores, ve fructus, ac proinde in hoc contineri quoque oportet Herbario Latine vocantur Arbusculae marinae, Graeca voc Lithodendra; Belgice Zee-hoompjes, &Kraalsteenen, acsi diceretur Corallium spurium, seu arbusculae, quae Corallium referunt. Malaice Accarbaar, &Kalhabaar vocabulo semi Arabico, quod denotat radicem ve lignum e mari, item Carang, h. e. Corallium, sec quodam discrimine, uti mox patebit Dividuntur in tres primarias classes, quarum prim: complectitur tales, quae mixtam habent substantiam igni &saxi, quaedam unius, quaedam alterius copio siorem materiem, unde &magna ex parte flexiles etiam sunt. Hae proprie vocantur Arbusculae marinae, ac Malaice Accarbaar &Calbabaar, proxime accedentes ad Co ralliorum naturam Secunda classis eas comprehendit, quae majorem saxei quam lignei habent substantiam, immo magn ex parte saxosae sunt, nihilominus tamen referunt formam plantae, floris, vel fructus. Hae peculiariter vo cantur Corallia, Malayensibus Carang &Carang bor ga, h. e. flores vel germina Coralliorum Tertia classis eas continet, quae neque saxum, ne que lignum sunt, sed spongiosam habent substantiam quae nunquam in saxum degenerat, quales sunt Spongiae &similia Locus naturalis est mare ac non modo crescunt in rupibus in mare excretis sed etiam aliis in rebus, tam saxis quam lignis, &fragmentis in id projectis vel de positis, uti ad quamvis speciem peculiariter indicabi tur, quibusdam in locis fundus maris hisce plantis adeo tectus est, acsi dunus esset, sed plerumque dispersae crescunt, hic &illic una alterave, atque nulla es insula in hoc Archipelago Moluccano, cujus litus non unam alteramve profert plantam, ita ut huc pert neat &verificetur, quod Plinius olim scribebat Libr. 13. Cap. 25. quum dicit. In mari etiam crescunt fru tices &arbores, minores quam in mediterraneo nostro mari, Lacus enim ruber, &totus Orientalis pelagu repletus est silvis sub aqua crescentibus. Quo in capit plures enarrat alias species, cum nostro Accarbaa convenientes, uti suo loco ad quamvis adnotabitur plantam. Quaedam harum plantarum marinarum amant litus vel fundum litori proximum, quaeque modo binas tres, quatuorve supra sese habent orgyas aquae, quae dam etiam tam proximae litori vel supra taenias mari sitae sunt, ut maris refluxu semi nudae sint. Aliae cor tra tam profunde sese abscondunt in maris sinu, ut toti planta magna ex parte hominibus ignota sit, ac pro funditatem habent quinquaginta, octoginta, ¢um orgyarum, ipsarumque frusta tantum conquiri pos sunt, uti prae reliquis abyssum amat ista arbor, cui ad crescit rara Calappa-laut Tom. VI. HERBARII AMBOINENSIS Liber XII. Caput I.