Latin
237.1 to 237.3
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 237.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. Hoc Halcyonium est vera Tubularia purpurea Tourn. Tab. 342 &Coralliis affinis, Alcyonium sistulosum, rubrum. J. Baub. tom. 3. pag. 808. &Coralliis affine Alcyonium rubrum Moris. bist. tom. 3. Tab. &Fig. ultima, &Tubularia purpure Imper. pag. 822. Omnium optimam &integerrimam habe hanc Tubulariam D. Buttnerus in Coralliographia sua subterranea Tab. 1. fig. 3. cui dicitur Tubularia Coralloides, set Globus Corallinus pag. 18. ubi brevis ejus descriptio est. CAPUT VIGESIMUM Mutulabatta. uum haec planta ad Corallia quoque refertur &quantum videtur, ejus quoque species est –hinc ipsi locum hic concedere etiam oporter Sed quod mirum est, licet inveniatur, ac potissimun producatur in Timora, Solora, &adjacentibus insu lis, in quibus Lusitami &Belgae jam per tot annos mercaturam exercuerunt, &etiam habitaverunt, ipsiu tamen ortus &locus natalis Europaeis penitus ignotus est, &ab incolis tam incerto &vario modo propositus ut fere nesciamus, quid de ea commemoraturi simus Multum inpendi laborem, ut ejus ortum &naturam investigarem tam apud istarum insularum ipsos inco las, quam per amicos, qui ibi imperium tenebant quique per dominos quosdam jubebantur illud inda gare, sed omnia frusta fuere, uti ex relationibus subsequentibus id Lectori patebit Jacobus Wykersloot summus Timorae gubernator Coepanae habitans, mihi anno 1680 hanc misit relationem. Quid Mutulabatta sit, &ubinam inveniatur, no pro certo dici vel indagari potest. Incolae enim Orien talis plagae putant ab Occidentali, &illi Occidentali orae putant ex Orientalis hujus Timorae insulae ript deferri, si vero antiqui Rottynenses interrogantur Mutulabatiam accepissent ex insula, quae juxta Rott &Savo defluxit, quae insula hodie non amplius inve nitur, sed hae sunt modo imaginationes hujus nationis, ita ut nemini notum sit, unde deferatur, vel quaenam ejus sint vires Sed per fratrem homicidae Talo intellexi, Mutu labattam in Savo ad sclopeti circiter ejectionem pago Timo in monticulo ex profunda fossa ad viri circiter longitudinem, uti hodie conspicitur, produ ctam fuisse foraminulis refertam &tanquam politam redditam.